# De Vera Religione Liber Unus 175.71

Augustine, De Vera Religione Liber Unus, Chapter 175. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/175.71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/175.71

Triplex etiam tentatio in homine, quem Veritas ipsa suscepit, cavenda monstrata est. Dic, inquit tentator, lapidibus istis, ut panes fiant. At ille unus et solus magister: Non, inquit, in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei. Ita enim domitam docuit esse oportere cupiditatem voluptatis, ut nec fami cedendum sit. Sed forte dominationis temporalis fastu decipi poterat, qui carnis voluptate non potuit; omnia ergo mundi regna monstrata sunt, et dictum est: Omnia tibi dabo, si prostratus adoraveris me, Cui responsum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Ila calcata est superbia. Subjecta est autem extrema etiam curiositatis illecebra: non enim ut se de fastigio templi præcipitaret urgebat, nisi causa tantum aliquid experiendi. Sed neque hic victus est, et ideo sic respondit, ut intelligeremus non opus esse ad cognoscendum Deum, tentationibus visibiliter divina explorare molientibus: Non tentabis, inquit, Dominum Deum tuum (Matthl. iv, 1-10, et Luc. IV, 2-12). Quamobrem quisquis intus verbo Dei pascitur, non quæprit in ista eremo voluptatem. Qui uni Deo tantum suhjectus est, non quaerit in monte, id est in terrena elatione jactantiam. Quisquis aeterno spectaculo incommutabilis veritatis adhaerescit, non per fastigium hujus corporis, id est per bos oculus præcipitatur, ut temporalia et inferiora cognoscat.

---

Augustine, De Vera Religione Liber Unus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa065/stoa0040.stoa065.opp-lat1.xml.
