# De Vera Religione Liber Unus 2-2

Augustine, De Vera Religione Liber Unus, CAPUT LUI. — Scopi stultorum ac sapientium diversi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/2-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/2-2

Quare qui fines ipsos desiderant, prius curio- Illate carent, cognoscentes eam esse certam cognitionem quae intus est, et ea perfruentes quantum in hac vita queunt. Deinde accipiunt actionis facilitatem pervicacia posita, scientes majorem esse facilioremque vietoriam, non resistere animositati cujusquam; et hoc, quantum in hac vita queunt, sentiunt: postremo, etiam quietem corporis, abstinendo ab iis rebus sine quibus agi haec vita potest; ita gustant quam suavis est Dominus. Nec erit dubium I quid post hanc vitam futurum sit; et perfectionis suæ fide, spe, charitate nutriuntur. Post hanc autem vitam et coguilio perficictur; quia ex parte nunc scimus, cum autem venerit quod perfectum est, non erit ex parte (I Cor. XIII, 9, 10): et pax omnis aderit; nunc cnim alia lex in membris meis repugnat legi mentis meae, sed liberabit nos de corpore mortis hujus gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 23-25); quia ex magna parte concordamus cum adversario, dum cum illo sumus in via: et tota sanitas, ct nulla indigentia, ei nulla fatigatio aderit corpori; quia corruptibile hoc, tempore atque ordine suo quo resurrectio carnis futura est, induetur incorruptione (I Cor. xv, 53). Non mirum autem, si hoc dabitur iis qui in cognitione solam veritatem amant, et in actione solam pacem, et in corpore solam sanitatem. Hoc enim in eis perlicietur post hanc vitam, quod in hac vita plus diligunt.

---

Augustine, De Vera Religione Liber Unus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa065/stoa0040.stoa065.opp-lat1.xml.
