Latin
Chapter 22
Augustine, De Vera Religione Liber Unus 22.42
Unproofread scanNot analysed yet
Et hoc lotum non propterea malum, quia transit. Sic cnim et versus in suo genere pulcher est, quamvis dux syllabae simul dici nullo modo possint. Nee enim secunda enuntiatur, nisi prima trausierit; atque ita per ordinem pervenitur ad finem, ut cum sola ultima sonat, non secum sonantibus superioribus, formam tamen et decus metricum cum præteritis contexta perliciat. Nec ideo tamen ars ipsa qua versus fabricatur, sic tempori obnoxia est, ut pulchritudo ejus per mensuras morarum digeratur: sed simul habet omnia, quibus efficit versum non simul habentem omnia, sed posterioribus priora tollentem; propterea tamen pulchrum, quia extrema vestigia illius pulchritudinis ostentat, quam constanter atqne incommutabiliter ars ipsa custodit.