# De Vera Religione Liber Unus 25.47

Augustine, De Vera Religione Liber Unus, Chapter 25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/25.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/25.47

Altera consideratio cst dissensionis ejus quae de unius Dei cultu inter homines orta est. Sed accopimus, majores nostros eo gradu fidei *, quo a temporalibus ad æterna conscenditur, visibilia miracula (non enim aliter poterant) secutos esse: per quos id actum est, ut necessaria non essent posteris. Cum enim Ecclesia catholica per totum orbem diffusa atque fundata sit, nec miracula iila in nostra tempora durare permissa sunt, ne animus semper visibilia quæreret, et corum consuetudine frigesceret genus humanum, quorum novitatc flagravit (b): nec jam nobis dubium esse oportet iis esse credendum, qui cum ea prædicarent quæ pauci assequuntur, se tamen sequendos populis persuadere potuerunt. Nunc enim agitur quibus credendum sit, antequam quisque sit idoneus ineundæ rationi de divinis et invisibilibus rebus; nam ipsi rationi purgatioris animae, quae ad perspicuam veritatem pervenit, nullomodo auctoritas humana praeponitur: sed ad hanc nulla superhia perducit I. Qua si non esset, non essent hæretici, neque schismatici, nee carne circumcisi, nec creaturae simulacrorumque cultores. Hi autem si non essent ante perfectionem populi, quai promittitur, multo pigrius veritas quæreretur.

---

Augustine, De Vera Religione Liber Unus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa065/stoa0040.stoa065.opp-lat1.xml.
