Latin
Chapter 26
Augustine, De Vera Religione Liber Unus 26.48
Unproofread scanNot analysed yet
Dispensatio ergo temporalis, et mcdiciua divinæ providentiae, erga illos qui peccato mortalitatem meruerunt, sic traditur. Primo unius cujuslibet bominis nascentis natura, et eruditio cogitatur. Prima hujus aetas infantia in nutrimentis corporalibus agitur, penitus obliviscenda crescenti. Eam pueritia sequitur, unde incipimus aliquid meminisse. Huic succedit adolescentia, cui jam propagationem prolis natura permittit, et patrem facit. Porro adolescentiam juventus eicipit, jam exercenda mincribus publicis, et domanda sub legibus; in qua vehementior prohibitio peccatorum, et pœna peccantium serviliter coercens, carnalibus animis atrociores impetus libidinis gignit, et omnia commissa congeminat. Non enim simplex peccatum est, non solum malum, sed etiam vetitum admittere. Post labores autem juventutis, seniori pax nonnulla conceditur. Inde usque ad mortem deterior ætas ac decolor, et morbis subjectior debilisque perducit. Haec est vita hominis viventis ex corpore, et cupiditatibus rerum temporalium colligati. Hic dicitur vetus homo, et exterior, et terrenus, etiamsi obtineat eam quam vulgus vocat felicitatem, in bene constituta terrena civitate, sive sub regibus, sive sub principibus, sive sub legibus, sive sub bis omnibus: aliter enim bene constitui populus non potest, etiam qui terrena sectatur; habet quippe et ipse modum quemdam pulchritudinis suae.