Latin
CAI'UT XIV. — A libero arbitrio peccatum
Augustine, De Vera Religione Liber Unus 27
Unproofread scanNot analysed yet
Defectus autem iste quod peccatum vocatur, si tanquam febris invitum occuparet, recte injusta pocna videretur, quæ peccantem consequitur, ct quæ damnatio nuncupatur. Nunc vcro usque adeo peccatum voluntarium cst malum, ut nullo modo sit peccatum, si non sit volunarium (b); et boc quidem ila manifestum est, ut nulla binc doctorum paucitas, nulla indonctorum turba dissentiat. Quare ant negandum cst peccatum committi, aut fatendum est voluntate committi. Non autem recte Degat peccassc animam, qui et pœnitendo cam corrigi fatetur, et veniam pænitenti dari, ct perseverantem in peccatis justa lege Dei damnari. Postremo, si non voluntate male facimus, nemo objurgandus est omnino, aut monendus: quibus sublatis Christiana lex ct disciplina omnis religinnis auferatur necesse cst. Voluntate ergo peccatur. Et quoniam peccari non dubium est, ne hoc quidem dubitandum vidco, habere animas liberum volUtatis arbitrium. Tales enim servos suos meliores esse Deus judicavit, si ci servirent liberaliter: quod nullo modo fieri posset, si non voluutate. sed necessitate servirent.