Latin
Chapter 30
Augustine, De Vera Religione Liber Unus 30.56
Unproofread scanNot analysed yet
Et cum omnia quae sensibiliter pulchra sunt, sive natura edita, sive artibus elaborata, locis et temporibus sint pulchra, ut corpus et corporis motus; illa æqualitas et unitas menti tantummodo cognita, secundum quam de corporea pulchritudino sensu internuntio judicatur, nec loco tumida est, nec instabilis tempore. Non enim rectedici potestKecundum eam judicari rotundum canthum, et noa secundum, eam rotundum vasculum; ant secundum eam rotundum vasculum, et non secundum eam rotundum denarium. Similiter in temporibus atque in motibus corporum, ridicule dicitur secundum cam judicari aequales annos, et non secundum eam æquales menses; aut secundum cam æquales menses, et non secundum eam æquales dies. Sed sive per hæc spatia, sive per horas, sivc per breviora momenta convenienter movcalur aliquid, eadem una et incommutabili æqualitate judicatur. Quod si minora et majora spatia figurarum atque motionum seeundum eamdem legem parilitatis, vel similitudinis, vel congruentiae judicantur, ipsa lex major est his omnibus, sed potentia. Cæterum spatio aut loci aut temporis, nec major nee minor: quia si major csset, non secundum totam judicaremus minora; si autem minor esset, non secundum eam judicaremus majora '. Nunc vero cum secundum totam quadraturæ legem judicetur et forum quadratum, et lapis quadratus, et tabella et gemma quadrata; rursus secundum totam aequalitatis legem judicentur convenire sibi motus pedum currentis formicæ, et secundum eam gradicntis elephanti: quis eam dubitet locorum intervallis ac temporum, nec majorem esse, nec minorem, cum potentia superet omnia? Hxc autem lex omnium artium cum sit omnino incommutabilis, mens vero humana cui talem legem videre concessum est, mutabilitatem pati possit erroris, satis apparet supra mentem nostram esse legem, quæ veritas dicitur.