Latin
Chapter 36
Augustine, De Vera Religione Liber Unus 36.67
Unproofread scanNot analysed yet
Uude falsitas oritur, non rebus ipsis fallentibus, qu:e nihil aliud ostendunt sentienti quam speciem suam, quam pro suæ pulchritudinis acceperunt gradu; neque ipsis sensibus fallentibus, qui pro natura sui corporis affecti, non aliud quam suas aflectiones pr. esidenti animo nuntiant: sed peccata animas fallunt, cum verum quærunt, relicta et neglecta veritate. Nam quoniam opera magis quam artificem atque ipsaM artem dilexerunt, hoc errore puniuntur, ut in operi. bus artificem artemque conquirant; et cum invenire nequiverint (Deus enim non corporalibus sensibus subjacet, sed ipsi menti supereminet ),ipsa opera existiment esse et artem et artificem.