# De Vera Religione Liber Unus 40.76

Augustine, De Vera Religione Liber Unus, Chapter 40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/40.76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/40.76

Ita ordinantur omnes officiis et finibus suis in pulchritudinem universitatis, ut quod horremus in parte, si cum toto consideremus, plurimum placeat: quia nec in ædificio judicando unum tantum angulum considcrare debemus, nec in homine pulchro solos capillos, nec in bene pronuntiante solum digitorum motum, nec in lunae cursu aliquas tridui tantum figuras. Ista enim, quæ propterca sunt infima, quia partibus imperfectis tota perfecta sunt, sive in statu, sive in inotu pulchra sentiantur, tota consideranda sunt, si recte volumus judicare. Verum enim nostrum judicium, sive de toto, sive de parte judicet, pulchrum ct: universo quippe mundo superfertur, nec alicui parti ejus, in quantum verum judicamus, adhæremus. Error autem noster parti adhærens ejus, ipse per se foedus est. Sed sicut niger color in pictura cum toto fit pulcher; sic tutum istum agonem decenter edit incommutabilis divina providentia, aliud victis, aliud certantibus, aliud victoribus, aliud spectatoribus, aliud quietis et solum Deum contemplantibus tribuens: cum in his omnibus non sit malum nisi peccatum, et poena peccati, hoc est defectus voluntarius a summa essentia, et labor in ultima non voluntarius; quod alio modo sic dici potest, libertaS a justitia, et servitus sub peccato.

---

Augustine, De Vera Religione Liber Unus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa065/stoa0040.stoa065.opp-lat1.xml.
