# De Vera Religione Liber Unus 46.86

Augustine, De Vera Religione Liber Unus, Chapter 46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/46.86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/46.86

Sed nec ab homiue vinci potest, qui vitia sua vicerit. Non enim vincitur, nisi cui cripilur ab adversano quod amat. Qui ergo amat id solum quod amanti eripi non potest, ille indubitanter invictus est, nec i:!a cruciatur invidia. Id enim diligit, ad quod diligendum et percipiendum quanto plures venerint, lanio eis uberius gratulatur. Diligit enim Deum ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente; ct diligit proximum tanquamseipsum. Non ergo illi invidet, ut sit quod ipse est; imoadjuvat etiam quantum potest. Nee potest amittere proximum, quem diligit tanquam seipsum; quia neque in seipso ea diligit quæ oculis subjacent, ant ullis aliis corporis sensibus. Ergo apud seipsum babet quem diligit tanquam seipsum.

---

Augustine, De Vera Religione Liber Unus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa065/stoa0040.stoa065.opp-lat1.xml.
