Latin
Chapter 46
Augustine, De Vera Religione Liber Unus 46.88
Unproofread scanNot analysed yet
Sed nec sic quidem ab homine homo diligendus est, ut diliguntur carnales fratres, vel filii, vel conjuges, vel quique cognati, vel affines aut cives. Nam ct dilectio ista temporalis est. Non enim ullas talcs necessitudines haberemus, quæ nascendo et moriendo contingunt, si natura nostra in præceptis, et imagine Dei inanens, in istam corruptionem non relegaretur (a). Itaque ad pristinam perfectamque naturam nos ipsa Veritas vocans, præcipit ut carnali consuetudini rcsisLimus, docens neminem aptum esse regno Dei, qui non istas carnales necessitudines oderit (Luc. ix, CO, 62, et xiv, 26). Neque hoc cuiquam inhumanum videri debet. Magis enim est inbumanum, non amare in homine qnod homo est, sed amare quod filius est 1: hoc est enim non in eo amare illud quod ad Dcum pertinet, sed amare illud quod ad se pertinet. Quid ergo mirum si ad regnum non pervenit. qui non communem, sed privatam rem diligit? Imo utrumque, ait quispiam: Imo illud unum, dicit Deus. Dicit enim verissime Veritas: Nemo potest duobus domin, servire (Matth,. VI, 24). Nemo enim potest perfecte diligere quovocamur, nisi oderit unde revocainur. Vocamur autem ad perfectam naturam humanam, qualem anle peccatum nostrum Deus fecit: revocamur autem ab ejus dilectione, quam peccando meruimus. Quaru oderimus oportet, unde ut liberemur optamus.