# De Vera Religione Liber Unus 46.89

Augustine, De Vera Religione Liber Unus, Chapter 46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/46.89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/46.89

Oderimus ergo temporales necessitudines, si æternitatis charitate flagramus. Diligat homo proximum tanquam scipjum. Certe enim sibi ipsi nemo cst pater, aut filius, aut affinis, aut aliquid hujusmodi, sed tantum homo: qui ergo diligit aliquem tanquam seipsum, hoc in eo debet diligere, quod sibi ipse est. Corpora vero non sunt quod nos sumns: non ergo in homine corpus est expetendum aut desiderandum. Valet enim ad hoc etiam quod præceptum est: Ne concupiscat rem proximi tui (Exod. 20, 17). Quapropter quisquis in proxilno aliud diligit quam sibi ipse est, non cum diligit tanquam seipsum. Ipsa igitur natura humana sine carnali conditione diligenda est, sive sit perficienda sive perfecta. Omnes sub uno De. palre cognati sunt, qui eum diligunt et faciunt voluntatem ipsius. Et invicem sibi sunt, et patres cum sibi consulunt, et filii cum sibi obtemperant, et fratres maxime, quia eos unus Pater testamento suo ad uuam hæreditatem vocat.

---

Augustine, De Vera Religione Liber Unus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa065/stoa0040.stoa065.opp-lat1.xml.
