# De Vera Religione Liber Unus 47.90

Augustine, De Vera Religione Liber Unus, Chapter 47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/47.90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/47.90

Quapropter, cur iste non invictus sit hominem diligendo, cum in eo nihil præter hominem diligat, id est creaturam De. ad ejus imaginenI factam, nec ei possit deesse perfecta natura quam diligit, cum ipse perfectus est? Sicut enim, verbi gratii, si quisquam diligat bene cantantem, non hunc aut illum, sed taulum bene cantantem quemlibet, cum sit cantator ipse perfectus; ita vult omnes tales esse, ut tamen ei non desit quod diligit, quia ipse bene can:at. Nam si cuiquam invidct bene cantanti, non jam illud diligit, sed. aut laudem, aut aliquid aliud, quo bene cantando vult pervenire; et potest ei minui vel auferri, si et alius bene cantaverit. Qui ergo invidet bene canlanti, non amat bene cantautem: sed rursus qui eo indiget, non bene cantat. Quod multo accommodatius de bene vivente dici potest, qnia invidere nulli potest: quo enim perveniunt bcne viventes, tantumdem eat omnibus nec olus fit cum plures habuerint. £t potest esse tempus quo bonus cantator cantare non decenter queat, et indigeat voce alterius, qua sibi exhibeatur quod diligit; tanquam si alicubi convivetur, ubi eum cantare turpe sit, scd deceat audire cantantem: bene autem vivere semper decet. Quare quisquis hoc et diligil et facit, non solum non invidet imitantibus, sed et his se præbet libentissime atque humanissime quantum potest; nec tamen eis indiget. Nam quod in illis diligit, in scipso habet totum atque perfectum. Iia cum diligit proximum tanquam seipsum, non invidet ei, quia nec sibi ipsi; præstat ei quod potest, quia ct sibi ipsi; non eo indiget, quia nec seipso: lantum Deo indiget, cui adhærendo beatus est. Ncmo autem illi eripit Deum. Ille ergo vcrissime atque certissime invictus homo est qui cohæret Deo, non ut ab eo aliquid boni extra merentur, sed cui nihil aliud quam ipsum hærere Deo bonum csl.

---

Augustine, De Vera Religione Liber Unus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa065/stoa0040.stoa065.opp-lat1.xml.
