# De Vera Religione Liber Unus 49.97

Augustine, De Vera Religione Liber Unus, Chapter 49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/49.97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/49.97

Quæ rursus omnia, qn:e de hac luce mentis nunc a me dicta sunt, nulla alia quam eadem luce manifesta sunt. Per hanc enim intelligo vera esse quæ dicta sunt, et hæc me intelligere per hanc rursus intelligo. Et huc rursus et rursus cum quisque se aliquid intelligere intelligit, et idipsum rursus intelligit, in infinitum pergere intelligo, et nulla hie esse spatia cujusquam tumoris aut volubilitatis intelligo: intelligo etiam non me posse intelligere, nisi vivam, et me vivaciorem intelligendo fieri, certius intelligo. Æterna enim vita vitam temporalem vivacitate ipsa superat: nec quid sit aeternitas, nisi intelligendo conspicio. Mentis quippe aspectu omnem mutabilitatem ab aeternitate sejungo, et in ipsa aeternitate nulla spatia temporis cerno; quia spatia temporis praeteritisct futuris rerum motibus constant. Nihil autem præterit in æterno, et nihil futurum est; quia et quod praeterit, esse desinit, et quod futurum est, nondum esse coepit: æternitas autem, tantummodo est; nec fuit, quasi jam non sit; nec erit, quasi adhuc non sit. Quare sola ipsa verissime dicere potuit humanae menti, Ego sum qui sum; et de illa verissime dici potuit, Misit me, qui est (Exod. III, 44).

---

Augustine, De Vera Religione Liber Unus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa065/stoa0040.stoa065.opp-lat1.xml.
