Latin
Chapter 50
Augustine, De Vera Religione Liber Unus 50.99
Unproofread scanNot analysed yet
Distinguamus ergo quam fidem debeamus historiae, quam fidem debeamus intelligentiae, quid mandemus memoriae, verum esse nescientes, sed credentes tamen. Et ubi sit vcrum, quod non venit et transit, sed semper codem modo manet. Qui sit modus interpretandæ allegoriæ, quae per sapientiam dicta creditur in Spiritu sancto: utrum a visibilibus antiquioribus ad visibilia recenliora eam perducere sufficiat; an usque ad animæ affectiones atquenaturam, an usque ad incommutabilem æternitatem: an aliae significent gesta visibilia, aliae motus animorumù, aliae legem æternitatis; an aliquæ inveniantur, HI quibus hæc omnia vestiganda s:nt. Et qu:e sit stabilis fides, sive historica et temporalis, sive spiritualis et æterna, ad quam omnis interpretatio Auctoritatis dirigenda sit. Et quid prosit ad intelligenda et obtinenda æterna, ubi finis est omnium bonarum actionum, fides rerum temporalium. Et quid intersit inter allegoriam histori; et et allegoriam facti, et allegoriam sermonis, et allegoriam sacramenti. Et quomodo ipsa locutio divinarum Scripturarum secundum cujnsque linguae prof prietatem accipienda sit. Habet enim omnis lingua sua qu:rdam propria genera locutionum, qure cum in aliani linguam transferuntur, videntur absurda. Quid prosit tanta loquendi humilitas, ut non solum ira Dei, et tristitia, et a somno expergefactio, et memoria, et oblivio, et alia nonnulla quæ in bonos homines cadere possunt, sed etiam pænitentiæ. zeli, crapulæ nomina, et alia hujusmodi in sacris Libris inveniantur. Et utrum oculi Dei, et manus; et pedes, et alia hujus gencris membra, quæ in Scripturis nominantur, ad visibilem formam humani corporis referenda sint; an ad significationes intelligibilium et spirilualium potentiarum, sicut galea, et scutum, et gladius, et cingulum, et cætera talia. Et quod maxime quærendum est, quid prosit generi humano, quod sic nobiseum per rationalem, et genitalem, et corporalem crealuratn sibi servientem divina providentia locuta est. Quo uno cognito, omnis ab animis protervitas (a) puerilis excluditur, et introducitur sacrosancta religio.