# De Vera Religione Liber Unus 51

Augustine, De Vera Religione Liber Unus, Chapter 51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/51

Omissis igitur et repudiatis nugis theatricis et poeticis, divinarum Scripturarum consideratione et tractatione pascamus animum atque potemus vanae curiositatis fame ac siti fessum et aestuantem, et inanibus phantasmatibus, tanquam pictis epulis, frustra refici satiarique cupientem: hoc vere liberali, et inge. nno ludo salubriter erudiamur. Si nos miracula spectaculorum, et pulchritudo dclectant, illam desideremus videre Sapientiam, quæ pertendit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VI.I, 4). Quid enim mirabilius, vi incorporea mundum corporeum fabricante et administrante? aut quid pulchrius ordinante et ornante?

---

Augustine, De Vera Religione Liber Unus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa065/stoa0040.stoa065.opp-lat1.xml.
