Latin
Chapter 54
Augustine, De Vera Religione Liber Unus 54.1
Unproofread scanNot analysed yet
Qui ergo male utuntur tanto mentis bono, ut extra eam visibilia magis appetant, quibus ad conspicicnda i et diligenda intelligibilia commemorari debucrunt, dabuntur eis exteriores tenebræ. Haruu quippe initium est carnis prudentia, et sensuum corporeorum imbecillitas. Et qui certaminibus delectantur, alienabuntur a pace, et summis difficultatibus implicabuntur. Initium enim summæ difficultatis est bellum atque contentio. Et hoc significare arbitror, quod ligantur ei manus et pedes, id est, facilitas omnis aufertur operandi. Et qui sitire et esurire volunt, et in libidinem ardescere et defatigari, ut libenter edant, et bibant, et concumbant, et dormiant, amant indigentiam, quod est initium summorum dolorum. Perficietur ergo in eis quod amant, ut ibi sint ubi eis bit ploratus I et stridor dentium (Matth. XXII, 43).