# De Vera Religione Liber Unus 55.3

Augustine, De Vera Religione Liber Unus, Chapter 55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/55.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/55.3

Non sit nohis religio terrarum cultus et aquarum; quia istis puricr et lucidior est aer, etiam caliginosus, quem tamen colere non debemus. Non sit nobis religio ctiam purioris aeris et serenioris cultus: quia luce absente inumbratur; et purior illo est fulgor ignis etiam hujus, quem tamen, quoniam pro voluntate accendimus et exstinguimus, colere utique non debemus. Non sit nobis religio cultus corporum æthereorum atque coelestium, quæ qnamvis omnibus cæteris corporibus recte præponantur, melior tamen ipsis est quaecumque vita. Quapropter si animata sunt, me- Hor est quævis anima per seipsam, quam corpus quodlibet animatum; et tamen animam vitiosam ncmo colendam esse censuerit. Non sit nobis religio cultus illius vitæ, qua dicuntur arbores vivere: quoniam nullus sensus in illa est; et ex eo genere est ista qua uoslri etiam corporis numerositas agitur, qua etiam capilli et ossa vivunt, quæ sine sensu præciduntur: hac autem melior est vita sentiens; et tamen vitam bestiarum colere non debemus.

---

Augustine, De Vera Religione Liber Unus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa065/stoa0040.stoa065.opp-lat1.xml.
