# De Vera Religione Liber Unus 55.5

Augustine, De Vera Religione Liber Unus, Chapter 55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/55.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/55.5

i i i. Qui autem nos invitant ut sibi serviamus, ct tanquam deos colamus, similes sunt superbis hominibus, quibus si liceat, similiter coli volunt: sed istos homines perpeti minus, illos vero colere magis periculosum est. Omnis enim hominum dominatus in homines, aut dominantium aut servientium morte finitur:servitus autem sub angelorum malorum superbia, propter ipsum tempusquod est post mortem magis metuenda est. Hlud etiam cuivis cognoscere facile est, quod sub homine dominante liberas cogitationes habere concessum est: illos autem dominos in mentibus ipsis formidamus, qui unus est oculus intuendae ac percipiendæ veritatis. Quare si omnibus potestatibus, quæ dantur hominibus ad regendam rempublicam, pro nostro vinculo subditi sumus, reddentes Cæsari quod Cæsaris est, et Deo quod Dei est (Maltli. xxu, 21), non est metuendum ne hoc post mortem nostram aliquis exigat. Et aliud est servitus animæ, aliud servitus corporis. Justi autem homines, et in uno Deo habentes omnia gaudia sua, quando per corum facta Deus benedicitur, congratulantur laudantibus: cum vero ipsi tanquam ipsi laudantur, corrigunt errantes quos possunt; quos autem non possunt, non cis gratulantur, ei ab illo vitio corrigi volunt. Quibus si similes, vel etiam mundiores atque sanctiores sunt boni Angeli, et omnia sancta Dei ministeria; quid metuimus ne aliquem illorum offendamus, si non superstitiosi fuerimus, cum ipsis adjuvantibus ad unum Deum tendentes, et ei uni religantes animas nostras, unde religio dicta creditur, omni superstitione careamus (a)?. Ecce unum Deum colo, unum omnium Principium, et Sapientiam qua sapiens est quaecumque anima sapiens eat, et ipsum Munus quo beata sunt quaecumque beata sunt. Quisquis Angelorum diligit hunc Deum, certus sum quod etiam me diligit. Quisquis in illo manet, et potest humanas preces sentire, in illo me exaudit. Quisquis ipsum. habet bonum suum, in ipso me adjuvat, nec mihi ejus participationem potest invidere. Dicant ergo mibi adoratores, aut adulatores partium mandi, queat non optimum sibi conciliet, qui hoc unum colit, quod omnis optimus diligit, et cujus cognitione gaudet, et ad quod principium recurrendo iit optimus. Quisquis vero angelus excessus suos dili- -gia, et veritati esse subditus non vult, et privato suo lætari cupiens a communi omnium bono et vera beatitudine lapsus est I, cui omnes mali subjugandi et premendi, nullus autem bonus nisi exercendus in potestatem datur; nullo dubitante non est colendus; cujus lætitia est nostra miseria et cujus damnum est nostra reversio.

---

Augustine, De Vera Religione Liber Unus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa065/stoa0040.stoa065.opp-lat1.xml.
