Latin
Chapter 55
Augustine, De Vera Religione Liber Unus 55.6
Unproofread scanNot analysed yet
Religet ergo nos religio uni omnipotenti Deo; quia inter mentem nostram qua illum intelligimus Patrem, et veritatem, id est lucem interiorem per quam illum intelligimus, nulla interposita creatura est. Quare ipsam quoque Veritatem nulla ex parte dissimilem in ipso, et cum ipso veneremur, quae forma est omnium, quae ab uno facta sunt, et ad unum nituntur. Uude apparet spiritualibus animis, per hanc formam esse facta omnia, quae sola implet quod appetunt omnia. Quae tamen omnia neque fierent a Patre per Filium, neque suis finibus salva essent, nisi Deus summe bonus esset: qui et nulli nature, quae ab ipso bona esse posset, invidit; et in bono ipso alia quantum vellent, alia quantum possem, ut manerent dedit. Quare ipsum Donum Dei cum Patre et Filio aeque incommutabile colere et tenere nos convenit: unius substantiæ Trinitatem, unum Deum a quo sumus, per quem sumus, in quo sumus: a quo discessimus, cui dissimiles facti sumus, a quo perire non permissi sumus: principium ad quod recurrimus, et formam quam sequimur, et gratiam qua reconciliamur: unum Deum quo auctore conditi sumus, et similitudinem ejus per quam ad unitatem formamur I, et pacem qua unitati adhæremus: Deum qui dixit, Fiat (Gen. i); et Verbum per quod factum est omne quod substantialiter et naturaliter factum est; et Donum benignitatis ejus, quo placu t et conciliatum eat auctori suo, ut non interiret quidquid ab eo per Verbum factum est: unum Deum quo creatore vivimus, per quem reformati sapienter vivimus, quem diligentes et quo fruentes beate vivimus: unum Deum ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, ipsi gloria in sæcula sa:culorum. Amen (Rom. XI, 36).