Latin
CAPUT XXXII.- llnitatia in corporibus est vestigium, sed ipsa unitas nonnisi me…
Augustine, De Vera Religione Liber Unus 59
Unproofread scanNot analysed yet
Sed multis finis est humana delectatio, nee volunt tendere ad superiora, ut judicent cur ista visi- Lilia placeant. itaque si quaeram ab artifice, uno arcu construQlo, cur alterum parem contra in altera parte moliatur; respondebit, credo, ut paria paribus ædificii membra respondeant. Porro si pergam quærere, idipsum cur eligat; dicet hoc decere, hoc esse pulchrum, hoc delectare cernentes: nihilaudebitamplius. Inclinatus enim recumbit oculis, et unde pendeat non intelligit. At ego virum intrinsecus oculatum, et invisibiliter videntem non desinam commonere cur ista placeant, ut judex esse audeat ipsius delectationis humanae. Ita enim superfertur illi, nec ab ea tenetur, dum non secundum ipsam, sed ipsam judicat. Et prius quaeram utrum ideo pulchra siut, quia delectant; an ideo delectent, quia pulchra sunt. Hic mihi sine dubitatione respondebitur, ideo delectare quia pulchra sunt. Quæram ergo deinceps, quare sint pulchra; et si titubabitur, subjiciam, utrum ideo quia similes sibi partes Mat, et aliqna copulatione ad unam convenienliam rediguntur.