Latin
Chapter 6
Augustine, De Vera Religione Liber Unus 6.11
Unproofread scanNot analysed yet
Sape etiam sinit divina provideutia, per nonnullas nimium turbulentas carnalium hominum seditioncs expelli de congregatione christiana, etiain bonos virus. Quam contumeliam vel injuriam suam cum patientissime pro Ecclesiæ pace tulerint, ncquc ullas novitates vcl schismatis vel hæresis moliti fuerint, docebunt homincs quam vero affectu, ct quanta siuccritatc charitatis Deo serviendum sit. Talium ergo virorum propositum est, aut sedatis remeare turbtnibus; aut si id non sinantur, vel eadem tempestate perseverante, vcl ne suo reditu talis aut sxvior oriatur; tenent voluntatem consulendi etiam cis ipsis quorum motibus perturbationibusque cesserunt, sine ulla conventiculorum segregatione usque ad mortem defendentes, et testimonio juvantes eam fidem quam in Ecclesia catholica praedicari sciunt. Hos coronat in occulto Pater, in occulto videns. Rarum boc videtur genus, sed tamen exempla non dcsunt: imo plura sunt quam credi potest. Ita omnibus generibus hominum et exemplorum ad animarum curationem, et ad institutionem spiritualis populi, utitur divina providentia.