Latin
Chapter 9
Augustine, De Vera Religione Liber Unus 9.16
Unproofread scanNot analysed yet
Credo autem aflulurum Dcum, ut ista scriptura, præcedente pictate, legentibus bonis, non adversus unam aliquam, sed adversus omnes pravas et falsas opiniones possit valere. Contra cos tamen potissimum est instituta qui duas naturas ve. substantias siNgulis principiis adversus invicem rebelles esse arbitrantur. Offensi enim quibusdam rebus, et rursus quibusdam delectati, non earum quibus offenduntur, sed earum quibus delectantur, volunt esse auctorem Deum. Et cum consuetudinem suam vincere nequeunt, jam carnalibus laqueis irretiti, duas animas esse in uno corpore existimant: unam de Deo, quæ naturaliter boc sit quod ipse; alteram de gente tenebrarum, quam Deus nec genuerit, nec fecerit, nee protulerit, nec abjecerit; sed quæ suam vitam, suam terram, suos felus et animalia, suum postremo regnum habuerit, ingenitumque principium; sed quidam tempore adversus Deum rebellasse, Deum autem cum aliud quod faceret non haberet, et quomodo aliter posset hosti resistere non invenirct, necessitate oppressum misisse huc animam bonam, et quamdam particulam suæ substantiæ, cujus commixtione atquc miscela I hostem temperatum esse somniant, et mundum fabricatum.