Latin
Book 2
Augustine, De Visitatione Infirmorum [Incertus] 1-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. Occasio hujus argumenti. Superioris tractatus cursum me clausisse putaveram, cum quidam de fratribus illum accipientes, ipsi attentius inhærentes, accurate collaudaverunt, et, sicuti testabantur, pro alia utilitate sui gratanter relegerunt, et eum communi decedentium a sæculo consolationi nei cessarium judicaverunt Ego autem fraternum gaudium meum existimans, iia illud complexatus sum, ut in ipsorum lætitia iniri meum complaceret opusculum, et quod ipse impræmeditatus dictaveram, solitario peragerem scrutinio. Erant autem quae scripta fuerant simpliciter, sed, ut reor, catholice dicta. Unde et dictorum simplicitati propter fratrum bencvolentiam, qui jam ita laudaverunt, peperci. Ipsi autem licct volumen esset parvulum, Visitationem infirmorum illud appellaverunt: ego autem superiora uti erant, manere passus sum. Sed quoniam epistolari studueram brevitati, quædam prætermiseram quæ ad eamdem infirmi visitationem necessaria fuissent. Ea ergo quae compendii gratia praetermiseram, necnon et ea quae super idem negotium a me postea requisita sunt, stilo subsequenti commendavi. Erant quoque ordine præcedentia, sed ipsa præposteravit ad alia tendendi non inutilis velocitas.