# De Visitatione Infirmorum [Incertus] 12

Augustine, De Visitatione Infirmorum [Incertus], Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-visitatione-infirmorum-incertus/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-visitatione-infirmorum-incertus/12

Si autem hujuscemodi putredinibus quod apponendum sit cataplasma scire desideras, ut saltem sub occasione tui doceantur presbyteri, et hoc eliam proliciat saluti, quod in extremo positis et tamen confitentibns responderem, subtexo: Nemini imponendum est quod aut impossibilitas ei abdicat, aut tempus evanescens adimplere prohibcat. Si autem aliquid qnod pauperibus prodesse habeat, manus ejus invenerit, aut amici sui de suo dare voluerint, legale est ut peccata sua eleemosynis rcdimantur; orationcs etiam amicorum ei profuturas credimus. Sin autem quantulacumque pecuniæ summa deerit, aut qui oront pro eo amicorum religiositas defuerit, et ex toto nihil nisi confiteri et ponnilere valebit, enormitas quoque culparum eum aggravabit, quid isti faciam? Deducam eum, aut ego enam de eo in desperationem deducar? Sed quis, o bone Jesu, a misericordia tua desperet? Audenter pronuntio, quoniam cumulatius delictum est a te desperatio, quam qualiscumque humanae fragilitatis offensio. Quare Apostolorum primicerio lacryma; profuerunt, nisi prosint et mihi? Latronis illius in Evangelio memoria quare nobis tam vencrabiliter rccensita est? Quibus clcemosynis quibusve operibus, vel quibus orationibus respondisti, mi Jesubenignissime, dulcissime, misericordissime, quasi sub jurejurando, Amen dico tibi, hodie mecum eris w paradiso: nisi fidei suac orationique brevissimae, Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 43, 42)? Dico itaque omnibns,dico tandem confitentibus, dico confessis consulentibus, ne confessi desperent, ne sacerdotes post mortem aliquos ligent;imo cum suo Jcsu dicant, Solvite eum, et sinite abire (Joan. XI, 44). Melius est enim ut talis prosit, vel non noceat absolutio, quam obsit indiscreta ligatio. Nec prætendant sacerdotes de fallaci securitate occasionem: quoniam melius est ut morientem in manu misericordissimi Dei committant, qnam desperantem cum quibusdam induciarum fabulis a regno Dei eliminent. Nani quomodo dicet sacerdos pro defuncto quem ipse ligavit, Absolvc, Domine, animam famuli tui, vel caeteras absolutionum eulogias? Absolvendi sunt itaque omnes, absolutionem duntaxat rogantes, nec suspendendi sunt a fidelium communione, quibus mors timetur sine dilatione, et quos peccatorum amara recordatio vel ciet in lacrymas, vel metus mortis ducit ad vcniam, sicut Scriptura testatur, Et territi purgabuntur (Job. XLI, 16). Si tamen tates convaluerint, canonum diuturnam non negligant subire censuram. Subilancum ergo dum non diutius licuerit, hoc in extremo positis adhibeatur consilium. Hoc etiam,charissime, do tibi, amice; ascende oraturus in templum Domini corde, si non potes corpore. Dic justificandus cum illo jam justificato peccatore, Deus propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII, 13): ut ascendas justus ad Deum, justificatus ab ipso, qui vivit et regnat peomnia sæcula sacculorum. Amen.

---

Augustine, De Visitatione Infirmorum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa065d/stoa0040.stoa065d.opp-lat1.xml.
