# De Visitatione Infirmorum [Incertus] 2.1-25

Augustine, De Visitatione Infirmorum [Incertus], 2.1 to 2.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-visitatione-infirmorum-incertus/2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-visitatione-infirmorum-incertus/2.1

CAPUT II. Fides hinc migraturo necessaria. Maxime circa Christum versanda. Christus hominem super Angelos extulit. Hi charissime, recessurus a nobis (te etenim compellit dies ultima), tidelis esto: sine fide euim non potes placcre Deo; neque enim infidelis Deo est acceptabilis. Sunt ergo de Deo multa credenda ad salutem animae necessaria. Sacramentis igitur divinis fides plus quam verborum argumentatio adhibenda est. Neque etenim singillatim de Deo credenda per rationis argumenta possumus comprehendere, possumus autem et debemus credere. Nam neque de Deo loquimur, quin a nobismetipsis aliquantutum mente excedamus: ubi igitur est mentis excessio, idonea est fidei successio. Mirabile ergo illud de Trinitatis unitate, de unitatis deifica Trinitate sacramentum, magis est credendum quam exponcndum. Enimvere credatur sacræ Scr pturæ testimoniis. Suntet alia de Dco Filio qnasi nobis propinqua et contigua, et ex ipsa sui propinquitate et contiguitate nobis familiaria, et ex ipsa familiaritate nobis delectabilia. Delectabile quippe est homini et salutare morienti, loqui et satiari de humanitate Christi. Quod enim Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14), hominis est; quod homo Deus factus est, hominis est: utrumque igitnr hoc ineffabile sacramentum hominis est. Quoniam ergo infirmus hominis intellectus ex sui ipsius humanitate ponderosa hebetatus, videns nunc per speculum in ænigmate (I Cor. XIII, 12), Dei non potest divinitatem, ut dignum est comprehendere; ad illam quae sua est, Christi humanitatem oculum suum intellectualem reflectat. In ilia delectetur, ex illa quoque satietur, ad ipsam faciem suam convertat, sicut de Ezechia dictum est, Convertit Ezechias faciem suam cumlacrymis ad parielem (IV Reg. xx, 2). Pares, Christi humanitasest. Unde ita Salomon: En ipse stat post parietem nostrum (Cant. II, 9): Divinitas ipsius videlicet ad nullum dcflexa vel deflectenda peccatum, sub carne nosira latitabat.

---

Augustine, De Visitatione Infirmorum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa065d/stoa0040.stoa065d.opp-lat1.xml.
