# De Visitatione Infirmorum [Incertus] 2.26-48

Augustine, De Visitatione Infirmorum [Incertus], 2.26 to 2.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-visitatione-infirmorum-incertus/2.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-visitatione-infirmorum-incertus/2.26

Nam et in ten'is visusest, et cum hominibus conversatus est (Baruch III, 38). Ad hunc rcvera parietem Ezechias sub mortis articulo, quem ei propheta per spiritum prædixerat, faciem convertit: et ita convaluit. Hac valetudinis exspectatione taudem sccurus Jacob ita tripudiat: Vidi Dominum facie divinitatis, in qua erat Deus, ad faciem humanitatis, quam erat assumpturus; et sic salva facta est anima mea (Gen. XXXII, 30). Hujus incarnationis desiderio flagrabant omnes sancti: quippe quibus erat manifestum, non aliter posse salvari genus humanum, nisi per Filium Dei incarnatum. Non enim est in alio aliquo salus;nec enim nomen est aliud sub coelo datum hominibus, in quo oporteat hominem salvari ( act. IV, 12). Ad huuc igitur parietem nostrum, mediatorem nostrum converte faciemtuain familiarius, quod tuum est aggredere securius. Scit compati tuis infir mitalihus, qui factus est tuæ infirmitatis participando consocius. Prærogativam nostræ carnis in coelos cvexit superius, quia cxaltatus est super coelus homo Ulcus. Participatus cst nostræ humanitatis, ut nos participaremursuæ divinitatis. Aude igitur, fili mi, de homine tuo Deo facerc quoddam participiuin; quia prior fecit Deusde hominc tuo puro sibi participium. Ex divinitate processit salvatio, ex humanitate red.. emptio; utrumquetamcn ex utroque. Sed qnia meumest meum ', quia et ex me mihi quadam cogitatione 2 et cognaliune, ct secreta quadam affectione conglutino, quodam proprio jure consanguinitatis mihi vindico: tutius et jucundius loquor ad meum Jesum, quam ad aliquem sanctorum spirituum: plus debet mihi Christus, quam cuilibet cælestinum spirituum. Quod tu es, licri dignatus est Deus: non factus est quod est angelus, etsi sit mogni consilii Angelus. Te exaltavit super Angelos; tu etenim judicahis Angelos. Nollem habere locum angeli, si possem habere lucum debituin homini. Ad curiam Dei sui, Dei tui præcessit Deus tuus, homo tuus, tuniCa tua, tunica polymita, quam sibi decentissime coaptavit, indutus: ibi assiduus interpellat pro nobis, non jam ab Angelis minoratus, imo gloria et honore coronatus, ei super opera manuum Dei constitutus (Psal.

---

Augustine, De Visitatione Infirmorum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa065d/stoa0040.stoa065d.opp-lat1.xml.
