# De Visitatione Infirmorum [Incertus] 3

Augustine, De Visitatione Infirmorum [Incertus], Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-visitatione-infirmorum-incertus/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-visitatione-infirmorum-incertus/3

CAPUT III. De signis quibusdam externis infirmo adhibendis. De cruce. Et licet hæc sufficere valeant ad salutem, tamen sunt quædam exteriora signa pigritantis etiam fidei aliquanlo excitatoria, et quasi quamdam compunctionempenetralibus suis figentia: quæ et christianitalis religio vult observari, et amicorum ad infirmos convenientum devotio gaudet adimpleri. Hæ c et tu, iUi Ini, non negligas; erunt siquidem et tibi ipsi salubria, et mihi charisque tuis consolatoria. Habent siquidem Christianorum arcana illius dominicæ crucis quasi quoddam venerabile monimentum, quod de crucis ipsius imaginatione crucem cognominant: quod et nos omni veneratione dignisimum fatemur, et ad recordationem Crucifixi nostri veneramur. Adjicitur etenim super crucem quædam hominis inibi patientis imago, per quod salutifera Jesu Christi nobis renovatur passio: hanc complectere humiliter, v. nerare suppliciter, tamen hæc ad memoriam tibi reducens: Nee Dens est, nee homo, praesens, quam cerno, flgura: Sed Dens est et homo, quem signat sacra figura, Verus homo verusque Deus, tamen unus uterque Probra crucis patitur, mortem subit, et sepelitur: Vivit idem, crucis haec per signa triumphat ab hoste. Id notum nobis crucis hujus littera reddit, Scilicet ipsius nota sunt crux ct crucifixus, Haec et ego veueror, Jesum quoque semper adoro. Tu autem bone Jesu, qui pro me pendens ita passus es, mihi misereri digneris, et prasta qui mihi mortuus es, et ad hoc mortuus es, ut mundo mor iens tibi vivam, bone Jesu.

---

Augustine, De Visitatione Infirmorum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa065d/stoa0040.stoa065d.opp-lat1.xml.
