Latin
Book 2
Augustine, De Visitatione Infirmorum [Incertus] 4-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV. De Sacramentis ab infirmo suscipiendis. 'Quod non sufficiat soli Deo confiteri, Nec prætermittendum est illud apostoli Jacobi præceptum, Infirmatur quis in vobis, inducat presbyteros Ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo sancto in nomine Domini Jesn, et oratia fidei salvabit infirmum (Jacobi v, 14, 15). Ergo sic roges de te et pro te fieri, sicut dixit apostoidus Jacobus, imo per Apostolum suum Dominus. Ipsa videlicet olei sacrati delibutio, intelligitur Sp iritus sancti typicalis unectio. Illud eliam vivificum Dominici corporis supplementum suscipere, fili mi, non renuas: quin potius illud avidissime quæras, fideliter comedas. Cibus ille etenim incomparabilis, ineffabilis, viaticum tibi erit saluberrimum:redemptionis tuæ pretium, Redemptoris monimentum, et redempti munimentum. De confessione superiori tractatu te breviter commonefeci, quod urgebat ine ad alia tendendi curiosa necessitas. NUnc quoque de eodem confessionis capitulo recapilulationem compendiosam facere dispono.