Latin
Book 2
Augustine, De Visitatione Infirmorum [Incertus] 6-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT V. Confessionis quædam praxis deceptiosa. Qualis esse debeat. Confessionem comitetur poenitentia et odium peccati. Neque siquidem, sicuti quidam faciunt, cum quadam calliditate alloquaris presbyterum:quoniam talis allocutio tui ipsius foret deceptio. Accedunt siquidem deceptiosi ad sacerdotes, ita eis præsentibus conliteutes: Ego peccator, domine sar cerdos, peccavi perjurando, adulterando, fornicando, hominem occidendo, mentiendo, sacrilegium committendo, furando, rapiendo. Hæc omnia commisi, mea culpa, vel opere, vel voluntate. Ita isti Deum irridentes, cum tamen non irridetur, confitentur quae non fecerunt interpolantes, revelata velantes; ut sit idem in eodem peccatum denudasse, et denudatum obumbrasse, de quo sacerdos tunc incertior recedit, cum certa incerte audierit. quam bene et juste hujuscemodi versutiis sacerdos ille consuleret, si his omnibus quan audivit, judicium suum apponeret, et quasi reum de omnibus competenti correctione multaret, qui se de omnibus, nihil excipiens, nihil ex nomine detegens, semet infamando aggressus est! Bona quoque inordinate dispensavit, et tunc non erat his locus, et temperantior locus esset quo generalem morbum medico detegere debuisset, si prius vulnera, livores, plagas tumentes sibi singillatim, prout gravius visceribus instabant, eviscerasset.