# De Visitatione Infirmorum [Incertus] 6

Augustine, De Visitatione Infirmorum [Incertus], De Visitatione Infirmorum Liber Primus, Incerti Auctoris. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-visitatione-infirmorum-incertus/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-visitatione-infirmorum-incertus/6

CAPUT VI. Morbum et flagella Dei gaudenter excipcre. Mors vitæ præsenti præferenda. Tu igitur, clare oli, ad modicum migraturus de mundo, tantam et tam ineffabilem benignitatem Domini Dei tui ne spornas, flagellum ipsius gaudenter suscipe. Flagellat in te quod nescis, nee injustc; justa eniin sunt ipsius judicia: morbus hic corporis, medicina est spiritualis. Porro recogita quod morbus taus, ut aiunt medici, est incurabilis: et tecum revolve, quoniam si contra Deum praesumpseris murmurare; et morbum velis nolis sustinebis, nec murmurando sanaberis: imo anima debilitaberis, dum contra Deum tuum, patrem tuum, medicum tuum, magistrum tuum mansuetissimum et tranquillissimum, in ipso flagello pncatissimum, qui nunquam iratus, cum iratus est misericordiæ recordatur, murmuraveris. Meis igitur acquiesce consiliis, et quando quidem murmurando duo mala sustineres, pacilicus esto, et gravamen corporale fae tibi autidotum spirituale. NoH enim si in flagello vis Deum recognoscere, corpore et anima flagellaberis: non enim flagellat Deus bis in idipsum. quam jutundo pectore, quam læto corde visitationem divinam dehes præoptare! Certe si corpore totus praevaleres, infirmitatem medicinalem a Deo debueras votis omni. bus expetere, et ne sanitas corporis infirmitas esset animæ metuere. Nihil aliud scio, sed quia infirmaris, uliliter debes gaudere: quia juxta est vocatio divina, debes ei totis nisibus lætus adesse. Eia si episcopatum ant honorem alium, ut sanitatem infirmis optabilem ubi concessisset Deus, nonne omni gaudio illud donum Dei susciperes? Certe majori exsultatione, af-. fcetuosiori voluntate, cum gratiarum etiam actione hanc Dei animadversionem debes tibi unicam haberer quia et hoc utilissinium donum Dei est. Porro si de vitas istius naufragio, deque compendiosæ mortis camparando commercio cogitares, quam inenarrabiliter vivere fastidires, quam festinanter mori in Domino concupisceres! Beali enim mortui qui in Domino moriuntur (Apoc. XIV, 43).

---

Augustine, De Visitatione Infirmorum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa065d/stoa0040.stoa065d.opp-lat1.xml.
