# De Visitatione Infirmorum [Incertus] 7-2

Augustine, De Visitatione Infirmorum [Incertus], Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-visitatione-infirmorum-incertus/7-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-visitatione-infirmorum-incertus/7-2

Tu vero, fili Ini, non ita facies, quoniam saniori consilio crediturus es. Astantem coram te sacerdotem angelum Dei existima. Labia quidem sacerdotis, ait Malachias, custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore eius. Angelus enim Domini exercituum cal (Malach, 11, 7). Et cum qua et Deum et angelum ejus decet, reverentia Dei ministrum affare. Aperi ei penetralium tuorum abditissima latibula, conscientiarum verecundarum peniliora revela rcpagula. Non te pudent coram uno dicere, quod te non puduit forsitan coram multis et cum multis facere. Nam humanum est peccare, christianum est a peccato desistere, diabolicum est perseverare. Ergo quæ mentem gravius cxacerbant facinora, Dei angelo manifesta: nihil obscurum dicens, culpam nullis ambagibus involvens, nullis circuitionibus quod vcrum ost opcriens. Designanda eliam sunt in quibus peccasti luca, si recordaris, et tempora; cum quibus peccasti personis, non nomina ipsarum, etiam ut a peccato desistant secreto corrigenda fnmiliaritas; in qua peccasti labilis ætas, quo gradu jam Ecelesiæ; inserviebas; utrum semel, an ex consuetudine; utrum necessitate, an ex voluntate cecidisti: his cnim omnibus sua instant judicia. Si enim in judiciis sæcularibus a locis loca discernuntur, alia censura vindicatur homicidium in regis curia, alia in via publica, alia in agresti villa; aliquando pro 'tempore temporibus ignoscitur infantiir, defertur aliquando scnectuti, quæ media defervet aetas severa cohibetur habena; in solenmibus principum natalitiis perpetrata, feroci plectuntur exterminio lacinora: sic et caetera quanto districtioribus eliminanda sunt animadversionibus, in locis Deo sacratis, in temporibus festis Deo dicatis, in ætate discretiori, in personis proprie Deo delegatis, in gradibus commissa sublimioribus. Nonnecui plus committitur, plus ab eo exigitur? Nonne minus est hominem occidisse, quam homines? Nonne levius est semel deliquisse, quam centies? Nonneceleriorem consequitur veniam ex necessitate cecidisse, quam ex voluntate? Et quamvis ubicumque peccetur, peccatum semper sit peccatum, nullum tempus, nulla ætas, nulla persona, nullus locus muniat peccantema peccato; tamen haec omnia modo suo discutienda suut, quoniam hæc omnia modo corripienda et corrigenda sunt. Hæcautem omnia, qua? si taccantur, vel dicta callide pallientur, animam jugulant; si denudentur, cum pænitenlia evanescunt. In nihilum redigenda ordine competenti prosequere, sine circumlocutione edissere peccata pro viribus, imo viriliter exstirpare contende. Heu! cur erubescis confiteri, quod facere nequaqnain erubuisti? Melius est coram uno aliquantulum rnboris tolerare, quam in die judicii coram tot millibus hominum gravi depulsa denotatum tabescere.

---

Augustine, De Visitatione Infirmorum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa065d/stoa0040.stoa065d.opp-lat1.xml.
