# De Visitatione Infirmorum [Incertus] 7

Augustine, De Visitatione Infirmorum [Incertus], De Visitatione Infirmorum Liber Primus, Incerti Auctoris. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-visitatione-infirmorum-incertus/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-visitatione-infirmorum-incertus/7

Nam ut collationem quamdam breviter faciamus eonferamus, si placet, de vita præsenti, quae initium dolorum est, et quasi per amicum litigium quid potius appetendum sit, male vivere, an bene mori, discutiamus: nam bene vivere præsentialiter nemo potest: Omnis enim homomendax (Psal. cxv, 11). Et Apostolus homo præ cæteris hominibus videns aliam legem in membris suis legi mentis sum repugnantem (Rom. VII, 23), cupit dissolvi et esse cum Christo (Philipp. i, 23). Kt scimus quia omnis creatura ingemiscit et parturit (Rom. VIII, 22), usquequo liberetur a servitute corruptionis per eum qui subjecit eam in spe. Denique quis numerare potest præsentis vitæ molestiasr esurire. sitire, algere, calere, lassari? Innumerabilia suut, ex ipsa consuetudine nobis domestica sunt. Tamen initium dolorum hæc. Sed ut altius revolvamus quæ intra nos sunt, cupere, amare, odire, fornicari, adulterare, occidere vel occidi, rapere, furari, nonne inimicae passiones nobis sunt? Tamen quis immunis, quis liber est ab his omnibus? Et quis tot et tantarum obnoxius passionum, immunis erit a peccato? Et quis vivens sub peccato, bene vivit? Ergo male vivit omuis homo, quia et peccatum malum est. Denique audenter pronuntio, quia principium vitæ hominis initium dolorum est. Fuere philosophi hoc non ignorantes, qui in ortu puerorum lugebant, in morte autem gaudebant: hoc significantes, quia homo ad laborem naseitur, ad requiem autem moritur. Sanctus etiam David et de ortu et de vita filii, quem de Bersabee susceperat, in tantum est contristatus, ut dum puer adhuc viveret, lugens ct incoenatus maneret; mortuo autem puerulo, et gauderet et coenaret (II Reg. XII, 16, etc.). mors desiderabilis! o mors omnium malorum præsentium finis! o mors labaris clausula, quietis principium! Quis excogitare qaeat tuarum utilitates beatitudinum? Nam male mori, Christianorum non est: bene autem mori, cnm Christo vivere est. Et quis ipsius beneficia sufiicienter expediat, quæ hominem Christo congluiinal, quæ, ul dictum est, linis maiorum est, nutrix initiumque securæ felicitatis? Valeas, mors mi dilectissima, conliteor quoniam si possem, libenter te complecterer, libenter te gustarem, ultro subirem: et testor, quia omnis mea cogitatio, et epistolæ præsentis frequentata lectio instigat me ad tui dilectionem, tantum ne intempestiva venias. Tu autem, caro mea et os meum, quem epistola mea visitat, quam et extremam moriturus accipis, de hac cadem epistola, et de aNis quae in te sunt exemplaribus consolationem accipe: ne in extremo positus, tanquam desolatus ad curiam Dei tui venias.

---

Augustine, De Visitatione Infirmorum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa065d/stoa0040.stoa065d.opp-lat1.xml.
