# De Visitatione Infirmorum [Incertus] 9

Augustine, De Visitatione Infirmorum [Incertus], Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-visitatione-infirmorum-incertus/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-visitatione-infirmorum-incertus/9

CAPUT VI. Rudioribus hæc conscripta esse. Paginulæ nostræ quasi documenta vilia videntur et despicabilia, quia non sunt rhetorico flatu et fastu cothurnata: videntur et superflua, quoniam- eruditioribus haec omnia erant pervia. Sed est aliquando ut multa noverint. cruditi, de quibus non dubitaverunt, et eogitant ut codem discendi genere cadem didiccrint omnes. Sed nos de minus capacium numero fuimus, et quomodo lassus loos calcet, perspicue novimus. Accesserunt etiam ad nos animabus suis conSuli concupiscentium copiosa frequentia: et quidam ex simplicitate, quidam ita loquebantur ex industria. Illis autem prout nobis collibuit, consuluimns. Tibi vero cui cor nostrum arctius invigilat, et quem epistolae respectus visitat, quoniam dolor impatientissimus tollit colloqnendi gratiam, ex his quæ ex ipsis hausimus peritioribus' hunc tractatum direximus. Tuum est igitur, tuum est, libi quoque pernecessarium est, qui sub mortis articulo positus cs, jamque si videri posset, mortem videres: quatenus ex nostra eruditione vigilantior, vel exitus ipsius necessitate circumspectior, tibi invigiles, tibi provideas, libi consulas. Si antem in nostris tractatibus quae nesciebas indicavi, vel quæ sciebas iterum inculcavi, tibi tamen in utroque ex summa erga te diligentia nostrum desudavit exercitium. Et si libi non proderit, quoniam hæc omnia sciebas, harum dictionum commonitoria connexio; quibusdam saltem minus sciolis prodesse habebit, mihi quoqne cui te commonuisse voluptuosum est, quoniam mihi satisfeci, valebit.

---

Augustine, De Visitatione Infirmorum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa065d/stoa0040.stoa065d.opp-lat1.xml.
