Latin
CAPJUT II. — Reclusio corporis solius nihil prodest
Augustine, De Vita Eremitica ad Sororem Liber [Incertus] 3
Unproofread scanNot analysed yet
Quid tibi visum fuit, cum te huic institutioni voveres? Nam multi rationem hujus ordinis vel ignorante, vel non curantes, membra tantum intra parietes cohibere satis putant esse: cum mens non solum per vagationem dissolvatur, curis et sollicitudinibus dissipetur, immundis etiam et illicitis desideriis agitetur; sed etiam lingua tota die per vicos et civitates, pcr foros et nundinas otiose discurr. nt.