Latin
Chapter 7
Augustine, De Vita Eremitica ad Sororem Liber [Incertus] 7
Unproofread scanNot analysed yet
Silenlii gravitatem inclusas servandam præcipue suademus. Est enim in ea quies magna et fructus multus. Nam cultus justitiae silentium. Sicut ait Jeremius, Bonum eat cum silentio exspectare salutare Det. Kt iterum, Bonum est viro cum portaverit jugum (Thren. III, 26, 27): ut sedeat solus et taceat. Unde scriptum cst: Audi, Israel, et tace. Fac ergo quod ait propheta, Dixi, custodiam vias: ut nou delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam (Psal XXXVII, I, 2). Sic inclusa timens casurn linguæ, quam secundum apostolum Jacobum nemo hominum domare potest (Jacobi m, 8), ponat custodiam ori suo, sola sedeat, et taccat ore; spiritu loquatur: et credat su non esse solam, quando sola est. Tunc cnim cum Christo est, qui nun dignatur in turbis esse cum ea. Sedeat ergo sola, taceat Christum audiens, et cum Christo loquens, ponat custodiam ori suo. Primum, ut raro loquatur; deinde quid loquatur, quibus, et quomodo loquatur, attendat. Raro liquatur, id ea certis et constitutis horis, de quibus postea dicemus. Quibus loquatur, id est certis personis, et quales ei fuerint designatæ. Quomodo loquatur, id est, humiliter, moderate, non alla voce, nec dura, nec blanda, ncc mixta risu. Nam si hoc ad quemlibet virum honestum non pertinet, quanto magis ad feminam? quanto magis ad virginem? quanto magis ad inclusam? Sede ergo, soror mea, et lace. Si compelleris loqui, partiri loqucrc, humiliter et modeste: sive de corporlium rerum neccessitate, sive de animai salute sermo incubuerit.