Latin
10
Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus] 10
Unproofread scanNot analysed yet
QUÆST. VII. Voluntate genuit PaterFilium, an necessitate? RESP. Nec voluntate, nec necessitate: quia necessilas in Deo non est: præire autem voluntas sapientiam non potest, quod est Filius: igitur prins est rationabiliter sapere, quam rationabiliter velle Nam quidam nostrum, cum cum interrogasset h:rreticus, atrum volens. an nolens genuerit Paler Filium; laudabiliier respondisse ferlur: Dic, inquit, et tu, hærelice, Deus Pater necessitate est Dcus, an voluntate' Quod si dixisset, Necessitate; sequebatur illum grandis absurditas. Si autem, Voluntate; respondebatur illi, Ergo voluntate est Deus, nun natura: et ita in laqueum quem volcbat ponère, ipse incidit; et,-ideas fe convictum, obmutuit.