Latin
14
Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus] 14
Unproofread scanNot analysed yet
RESP. Sicut nec secundum substantiam dicitur, seu missus, seu miror Filius; ita nee Spiritus sanctus. Postremo sicut ille propter hominem minor aut missus; ita iste propter columbam vel ignem missus dicilur (Matth. III, 16, ei Act. II, 2): scilicet, quia nun ia ea substantia qua est æqualis Patri, apparuit; scd, ut dictum cst, per subjectam creaturam. Non enim sicut Filius hominem assumpsit, ut sic in æternum permaneat. sic Spiritus sanctus columbam vel ignem: sed factae illie visiones de creatura inferiore, ad manifestandum Spiritum sanctum, esse postea destiterunt. Numquam cuiin illa incomprehensibilis immutabilisque divinitas, quae est Trinitas Deus, ab oculis camalibus videri potest, nisi, ut dictum est, per subjectam creaturam. '