Latin
17 to 19
Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus] 17-19
Unproofread scanNot analysed yet
QUÆST. XI. Quomodo intelligendum est illud qnod Joannes evangelista de Spiritu sancto dicit, quod non loquetur a semetipso. Sic enim ait: Non etiim loquetur a semetipso; sed quacumque audiet, loquetur (Joan. XVI, 13). RESP. Non loquetur a semetipso, quia non est a semetipso. Pater enim a nullo est natus; Filius a Patre est genitus; Spiritus sanctus a Patre et Filio procedens. Ideo non loquitur a semetipso; sed quæcumque audit, loquitur. Audire illi esse est; esse autem a se non cst, sed a Patre: ideo quæcumque audit, loquitur. QUÆST. XII. Quid est quod dicit apostolus Paulus ad Romanos scribens: Nam quid oremus, inquit, sicut iportet, nescimus; sed ipse Spiritus postulat pro nobit gemitibus inenarrabilibus. Qui autem scrulatur corda, scit quid desideret Spiritua; quia secundum Deum postulat pro sanctis (Rom. VIII, 26, 27)?