Latin
29
Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus] 29
Unproofread scanNot analysed yet
Qu£ST. XVIII. Quomodo intelligendum est quod dicit Deus in Genesi: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Cen I, 26)? RESP. In intente est ratio et intelligentia Ipsa itaque mens quando cogitat ea quæ sunt æterna, tunc vere imago Dei dicenda est. Et cogitando æterna, vir est: sicut ait Paulus apostolus, Vir non debet velare caput suum, cum sit imago gloriæ Dei (I Cor. XI, 7). Quantoque se magis extenderit in id quod æternum est, tanto magis inde formatur ad imaginem Dei: et ideo non est cohibenda, ut inde se contineat ac lemperet. Quando vero ea agit et cogitat quae sunt temporalia, mulier appellatur: tunc non est dicenda im w go Dei, ct propterca debet velare caput suum, ne IIi. mia sit ejus ad inferiora progressio, ct cum lieitd agit, illicita concupiscat (a).