# Dialogus Quaestionum LXV [Incertus] 30

Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus], 30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/dialogus-quaestionum-lxv-incertus/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/dialogus-quaestionum-lxv-incertus/30

QUÆST. XIX. Primus homo mortalis factus est, an immortalis? RESP. Et mortalis secundum aliam, ct immortalis sccundum aliam causam. Tale itaque corpus habehat primus homo, quale < I nos, sed sine peccato. Non enim habebat legem in membris suis repugnantem legi mentis suæ: sed utique promeruit post prævaricationem. Igitur animale corpus habuit Adam; sed ut non senesceret nec deficeret per illius ligni virtutem, qua sustentabatur, quod in paradiso vitæ nomen acceperat. Quopropter si Dei præcepta servasset, obedientiæ merito in illud corpus spirituale, quale sanctis in resurrectione promittitur, esset postmodum commutandum. Ac per hoc poterat non mori, si Dei præceptis pia obedientia cohæsisset. Non enim et nic factus fuerat, ut non posset muri, sicut cæteræ natura quæ omnino mori non possunt: sed ita ut obedienti a immortalem, inobedientia mortalem faceret.

---

Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa065b/stoa0040.stoa065b.opp-lat1.xml.
