# Dialogus Quaestionum LXV [Incertus] 33

Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus], 33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/dialogus-quaestionum-lxv-incertus/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/dialogus-quaestionum-lxv-incertus/33

RESP. Quando facta sunt simul sidera, ait Scriptura, laudaverunt Me omnes Angeli mei voce magna (Job XXXVIII, 7, sec. LXX). Quarto enim die ficta sunt sidera, et jani Angeli erant. Neque enim die tertio, neque secundo facti sunt. In his enim apparet quæ facta sunt. Tertio enin die arida, scilicet terra ah aquis discreta est. Secundo enim factum est firmamentum, ubi sol et Inna discurrunt et sidera. Porro primus dies ipse est angelica natura, quæ primo cœli nomine nuncupata est. Unde evidenter ostenditur primo die spiritualem factain, id est, angelicam naturam, et sic hoc cadum quod oculis cernimus. Nam quod ait, In principio fecit Deus coetum el terram; non est prino omnium, sicut ais: sed, In principio, id est, in Filio, imo per Filium fecit Deus omnem spiritualem corporalemque creaturam, quæ et coeli et terræ nomine appellata cst. Nani quod ipse sit principium, de se interrogantibus Judicis quis esset, respondit: Principium, quia Et loquor vobis (Joan. VIII, 25). Primo igitur voluit Carlum et terram velut quamdam sp ritualem corporalemque materiam dicere, et sic quemadmodum singillatim facia sunt, ordine texere. Quod eniin dixit cœlum, hoc mihi videtnr dixisse aquarum abyssum tenebrosam, atque quodam modo fluitantem vitam, nisi convertatur ad Creatorem, ct fiat lux, et contempletur Trinitatem Deum esse in Deo. Neque ita dicimus, ut ista materies præcedat formam suam, sicut praecedit lignum arcam; sed sicut præcedit vox verbum: non enim tempore, sed origine. Igitur prima creatura lux non est ista quæ quarta die facta est; sed spiritualis, id est, angelica natura.

---

Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa065b/stoa0040.stoa065b.opp-lat1.xml.
