# Dialogus Quaestionum LXV [Incertus] 34

Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus], 34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/dialogus-quaestionum-lxv-incertus/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/dialogus-quaestionum-lxv-incertus/34

QUÆST. XXII. Spiritus Dei ferebatur super aquas ( Gen. I, 2): localiter ferebatur, sicut sol et luna ct alia sidera, an aliter? RESP. Spiritus sanctus Deus est. Quare non continetur loco aut distenditur, neque temporum motionibus subjacet, sed est ubique praesens tutus. (lum modo sane nominavit creaturam, cui superferri diceretur Spiritus sanctus, non localiter, sed potentialiter dicitur. Non cx ind geniia Deus fecit opera stia, sed ex beneficentia; neque horum indiget quæ fecit. Indigus quippe atque cgenus amor, subjacet rebus quas diligit. Ideo dictum est superferri creaturæ Spirtum sanctum, quia non ex indigentia operatus est ipsam creaturam.

---

Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa065b/stoa0040.stoa065b.opp-lat1.xml.
