# Dialogus Quaestionum LXV [Incertus] 36

Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus], 36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/dialogus-quaestionum-lxv-incertus/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/dialogus-quaestionum-lxv-incertus/36

RESP. Nec in die dixit, nec temporaliter dixit; quia aute omnen profecto creaturam Verbum suum geunit, et per Verbum omnem creaturam creavit. Dictio itaque Dei, Verbum Dei est. Sed divina Scriptura parvulis congruens, et quodam modo eos lactans, ut proficiant et cibum spiritualem capiant, voluit semper per omnem creatune formationem dictionem Dei nuncupare. Ut, verbi gratia, si requiras, Quomodo facta est lux? audias, III Verbo Dei crat, ut fieret. Quomodo factum cælum In Verbo Dei erat, ut lieret. Et caetera per ordinem si requiras quomodo facta si..,. in Verbo Dei erant, ut fierent. Hoc est cnim: Dixit Deus, Fiat lux. Neque enim corporalibus modis loquitur divina natura; nec quoties dicitur, Dixit, toties verba formavit. Unum enim Verbum genuit coaeternum et consubstantiale sibi, in quo omnia ineffabiliter et intemporaliter dixit.

---

Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa065b/stoa0040.stoa065b.opp-lat1.xml.
