# Dialogus Quaestionum LXV [Incertus] 40.54-79

Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus], 40.54 to 40.79. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/dialogus-quaestionum-lxv-incertus/40.54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/dialogus-quaestionum-lxv-incertus/40.54

Ideoque simplum Domini bis, et duplum nostrum his, tria bis sum; et tria bis secundum quod supra diximus, partes sunt unde senarius numerus est. Nam et triginta sex horæ quibus Dominus fuit in inferno, huic simplo et duplo congrunnt. Duodecim ergo horæ fuerunt diurnæ. et viginti quatuor nocturnæ. Item \ iginti quatuor ad duplam mortem nostram concinunt, et illæ duodecim horæ ad mortem Domini simplam. Revera enim et nativitas ejus senarium numerum habet. Q ladraginta enim et sex annis ædificatum esse templum asserunt Judaei in Evangelio, quod intelligitur de corpore Domini (Joan. II. 20,21). Q adraginta et sex anni pro diebus positi sunt. Quadraginti et sex diebus dicunt infantem formari in utero, et subinde in diem parturitionis augmentari. Quadragies scxies quippe seni, fiunt ducenti septuaginta sex, qui faciunt menses novem et dies sex I. Computa ergo ab octavo calendas aprilis quando passus est Dominus ( nam et tunc etiam creditur fuisse conceptus), usque in diem octavum calendas januarii, et reperies dies ducentos septuaginta sex, qui constant pe senarium numerum. Quid de illa muliere in Evangelio, quan decem et octo annis curvaverat satanas, quam sanavit Dominus, dicemus (Luc. XIII, 11-13)? quia et ipsi anni senarium numerum halent. Ter enim seni octodecim suut. Illa itaque mulier inteiligitur figurare genus humanum, quod sexta ætate sæculi a captivitate diaboli Redemptor noster Dominiis Jesus liberavit. Prima ætas est ab Adam usque ad Noe. Sccunda ætas est a Noe usque ad Abraham. Tertia, ab Abraham usque ad David. Quarta, a David usque ad transmigrationem Bahylunis. Quinta, a transmigratione Babylonis usque ad adventum Domini nostri Jesu Christi. Sexta quæ nunc agitur, donec Excelsus veniat ad judicium. Sexta igitur ætate sæculi reformatur genus humanum ad imaginem Dei.

---

Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa065b/stoa0040.stoa065b.opp-lat1.xml.
