# Dialogus Quaestionum LXV [Incertus] 47

Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus], 47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/dialogus-quaestionum-lxv-incertus/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/dialogus-quaestionum-lxv-incertus/47

RESP. Fons ibi ponitur singularis pro plurali nuniero. Hoc enim si sollicite requiramus, in Scripturis sanctis frequente reperimus. Habes nempe in Psalmo, Misit in eoa muscam caninam, et comedit eos; et ranam, et exterminavit eos ( Psat. LXXVII, 45): cum utique nec una musca, nec una rana fuerit. Et alibi in Psalmo dixit, Et venit locusta (Psal. CIV, 54): non ait, locustæ; sed, locusta. En habes singularem numcrum pro plurali. Secundum id quod ait nobilissimus quidam poetarum, « Uterumque armato milite complent i (Virgil.9 Æneid. lib. 2, vers. 20). Porro autem propter nnitatem naturæ dictum est unus fons; ut omnes in. telligamus qui sunt in terra: quia quodam modo orne nes ex unius abyssi natura manant. Nam quod ait, Irrigabat universam faciem terræ non totam terram rigabat, sed partem. A tuto enim partem significavit; quemadmodum dicimus, Christus mortuus cst, Christus resurrexit: cum non mortuus fucrit, neque resurrexerit nisi secundum carnem.

---

Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa065b/stoa0040.stoa065b.opp-lat1.xml.
