# Dialogus Quaestionum LXV [Incertus] 5

Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus], 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/dialogus-quaestionum-lxv-incertus/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/dialogus-quaestionum-lxv-incertus/5

RESp. Intento animo adverte: quæ te movent libentius demonstrabo. Beatus Paulus apostolus, quod Filius sit Deus, ad Romanos scribens de Israelitis: Quorum patres, inquit, ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula (Id. IX, 5). Et iterum in Evangelio secnndum Joannem: Ut cognoscant, inquit, te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Ordo est verborum: Ut cognoscant te, et quem misisti Josum Christum solum verum Deum. Ei rursus alia Scriptura dicit: Ut simus in vero ejus Filio Jesu Christo; ipse est verus Deus et vita æterna (I Joan. v, 20). Et ut æqualitatem suain ostendat, ait ipse Dominus: Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 30) Unum sunt, scilicet natura, non persona. Et iterum: Propterea, inquit, quærebant Judæi Jesum interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo (Id. v, 18). Et rursum bcatus apostolus Paulus: Qui cum in forma Dei ess t, non rapinam arbitratus eat esse se æqualem Deo (Philipp. II, 6). Non enim noterat esse rapina, uhi æqualis erat natura; quæ non erat usurpata, sed nata. Non rapuit, quia habuit: et multa innumeralibilia, quæ ad momentum non occurrunt. Spiritum vero sanctum verum Deum Actus Apostolorum apertissime edocent: Anania, inquit Petrus, cur tentavit satanas cor tuum mentiri te Spiritui sancto? et infra, Non es hominibus mentitus, sed Deo (Act. v, 3, 4). Et in Evangelio secundum Joannem: DominIs, inquit, Spiritus est (Joan. IV I 24). Paulus apostolus ad Corinthios scribens: Nescitis, inquit, quia corpora vestra templum est Spiritus sancii, qni in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? Empti enim estis pretio magno: gloriftcate et portate Deum in corpore vestro ( I Cor. VI, 19, 20). Pater, inquam, Deus, Fil us Deus, Spiritus sanctus Deus; non tres dii, sed unus Deus est. Nam si Pater major, Filius minor, Spiritus sanctus plus quam In inor, quod hiretica pravitas asserit, jam non erit unus Deus, sed tres dii; quod nefas est credere. Et Valde rcdarguit illos Scriptura divina: Audi, Israel, inquit, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4). Ac per hoc sicut non dicimus tres deos, nec tres essentias; ita nec tres sapientias, nec tres spiritus. Nam interrogati de singulis personis. si Pater sit sa"ientia vei Spiritus sanctus; respondemus, Pater sa pientia, et Filius sapientia, et Spiritus sanctus sapientia: nou tres sapientiae, nee tres spiritus, sed una sapientia est et unus spiritus; sicut est una substantia, aut una essentia: quia hoc est illi esse quod sapientem csse vel spiritum esse.

---

Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa065b/stoa0040.stoa065b.opp-lat1.xml.
