# Dialogus Quaestionum LXV [Incertus] 58

Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus], 58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/dialogus-quaestionum-lxv-incertus/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/dialogus-quaestionum-lxv-incertus/58

QUÆST. XXXVII. Multa utique videmus animalia ex corruptione corporum, maxime mortuorum nasci: numquid tunc creata suut, quando ipsa corpora? RESP. Absit ut tunc creata dicantur, quando ipsa eorpora: sed corporibus insita sunt quodam modo, quæ sunt suo tempore exortura. Sicut enim semen cujuslibet arboris habet quamdam viin, ut cum obrutum fucril in terra oriatur, et virgultum producatur, deinde ramis nihilominus constipata I dilatetur, et frondibus; deiude floribus decorata fructificet: ita est et in corpore, ut ita dicam, quoddam seminarium, unde suo tempore, curante provideulia Dei, aliqua gencra animalium oriantur.

---

Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa065b/stoa0040.stoa065b.opp-lat1.xml.
