# Dialogus Quaestionum LXV [Incertus] 60

Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus], 60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/dialogus-quaestionum-lxv-incertus/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/dialogus-quaestionum-lxv-incertus/60

RESP. Siinul omnia Deus fecit, dicente Scriptura, Qui vivit in æternum, creavit omnia simul ( Eccli. XVIII, 1). Nuilatenus igitur dicenda sunt infructuosa ligua, quae aliquo modo hominibus afferunt adjuuienta: quia et revera, si non invenimus in eis aliquid ad edendum, inveniamus certe ad medicamentum, invenimus ad adjutorium. Nani quantae utilitates inveniantur in eis, tu ipse considera. Proinde quia a fruendo dicitur fructus, et ab omni ligno possumus habere aliquod adjutorium, jure nullum lignum dicimus infructuosum. Spinæ autem et tribuli quamvis post peccatum homini nascantur ad laborem dicente Scriptura, Terra spinas et tribulos pariet tibi ( Gen. III, 18); tamen non est dicendum tunc ea oriri ex terra; quia jam erant utique ad pastus pecorum vel volatilium facta, non ad augendam hominis paenam producta.

---

Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa065b/stoa0040.stoa065b.opp-lat1.xml.
