Latin
64
Augustine, Dialogus Quaestionum LXV [Incertus] 64
Unproofread scanNot analysed yet
RESP. Non hoc acceperunt animantia vcl volatilia cœli, ut sint rationis capacia, perquam obedire possint Creatori suo: in suo tamen genere obtemperant Deo, non rationali voluntatis arbitrio, sed sicut movet ille omnia temporibus opportunis, nun ipse temporaliter motus. Movet itaque se ipsum sine tempore ei loco, movet creatum spiritum sine loco temporaliter, movet creaturam corpoream temporaliter et localiter. Præcedit igitur substantia quæ temporaliter tantum movetur, illarn quæ temporaliter et localiter movetur. Praecedit itaque substantia quæ nec temporaliter nec localiter movetur, illam quæ tantum temporaliter movetur. Ipse spiritus conditus movet se ipsum per tempus sinc loco, movet corpus per tem. pus et locum. Spiritus vero creator movet se ipsum sine tempore et loco. Igitur spiritus rationalis, qui est in hominibus, sive irrationalis, qui est in brulis, etiam ejus jussis movetur. Sed rationalis habeL intelligentiam, perquam judicare possit utrum jussis con. sentiat, aut non consentiat. Animalia vero reptilia ac volatilia non acceperunt hoc judicium; pro suo tamen genera atque natura jussu aliquo acta propelluntur. Undo angelica natura jussa Dei perficiens, movet jussis omuc genus animantium, docens id quod nescit. Si etenim homines possunt nonnulla animatium genera mansueta facere, ita ut quasdam voluntates hominum faccre videautur, quanto magis hoc Angeli possunt?